Officinae Musicae Extraordinariae sunt singularis officina vocalis et liturgica. Summa 50 horarum institutionis, ex quibus 24 horae in sectionibus et 26 horae in congressibus communibus. Fere 10 horae praelectionum et colloquiorum de musica liturgica et 6 vesperae creativae, inter quas musica viva, vesperae sociales, vespera musicae cinematographicae et visitatio conventus et ecclesiae Fratrum Praedicatorum duce perito.
Per officinas participes scientiam theoreticam et practicam de cantu et de ratione sese in musica liturgica et traditionali gerendi acquirent. Facultatem habebunt, inter alia, elementa musicae, fundamenta lectionis notarum, artem respirandi, vocis formationem et interpretationem musicam discendi. Participes etiam praelectiones de musica liturgica, de spatio sacro, de spiritualitate liturgica, de munere cantoris necnon de traditione et historia musicae sacrae audire poterunt. Antiquissimas quoque orationis formas cognoscent, praesertim Liturgiam Horarum.
Tempus: Dies 2–8 Septembris 2013. Officinae duabus partibus habebuntur: 2–4 Septembris – pars I; 5–8 Septembris – pars II. Toti hebdomadi vel tantum parti a vobis electae interesse potestis.
Locus: Conventus Fratrum Praedicatorum, via Stolarska 12, Cracovia.
Participes
- amatores musicae liturgicae et traditionalis,
- dilettantes et professionales,
- cantores et instrumentorum musicorum lusores,
- clerici et laici,
- sodales coetuum musicorum, chororum et scholarum
- qui scholas moderantur vel id discere volunt,
- qui iter suum cum musica modo incipiunt et numquam officinae vocali interfuerunt,
- discipuli, studentes et adulti,
- quicumque cantu delectantur et prima eius principia theoretica et practica discere cupiunt.
Magistri
Institutionem musicam musici, compositores et moderatores chororum professionales necnon studiosi musicae liturgicae dediti, solida scientia theoretica annorum usu probata praediti, ducent: Paulus Bębenek (Cracovia), Martinus Bornus-Szczyciński (Varsovia), Magdalena Głogowska (Londinium), David Kusz OP (Cracovia), Raphael Maciejewski (Lodzia), Thomas Rojek OP (Cracovia), Anna Siciarek (Varsovia), Martinus Wasilewski-Kruk (Cracovia). Praelectiones, colloquia et celebrationes: Thomas Grabowski OP (Cracovia), necnon Kapela Hałasów: Hyacinthus Hałas et Alicia Choromańska-Hałas, atque coetus musicae antiquae “Perfugium”.
Patroni communicationis socialis:

Inceptum auxilio pecuniario Regionis Poloniae Minoris perfectum est.