Ex regione Podhale oriundus est, accuratius ex vico Mizerna. Sacerdos est a die 6 Iunii 1998. Primis tribus sacerdotii annis vicarius paroecialis in regione urbis Cracoviae Ruczaj fuit. Sequentes quinque annos Romae studuit, tres vero insequentes Hierosolymis, ubi doctoratum in scientiis biblicis et archaeologia defendit (SBF, 2010).
A mense Octobri 2009 in Pontificia Universitate Ioannis Pauli II Cracoviensi operatur (habilitatio anno 2020). In scientiis biblicis versatur, accuratius in Vetere Testamento – in Libro Psalmorum.
Apud ecclesiam collegiatam S. Annae Cracoviae habitat, ubi etiam in cura pastorali adiuvare conatur, inter alia in Missis dominicalibus hora 21:30, in Circulis Biblicis et Communitatem 120 moderando. Etiam exercitia spiritualia et collationes habet et in retibus socialibus (Facebook, Twitter, YouTube) operosus esse conatur.
Proprium situm interretialem curat wegrzyniak.com.